Sacris Solémniis juncta sint gáudia,
Et ex praecórdiis sonent praecómnia:
Recédant vétera, nova sint ómnia,
Corda, voces et ópera.
Noctis recólitur cena novissima,
Qua Christus créditur agnum et ázyma
Dedisse frátribus, juxta legitima
Priscis indúlta pátribus.
Post agnum typicum, explétis épulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum ómnibus, quod totum singulis,
Ejus fatémur mánibus.
Dedit fragilibus córporis féculum,
Dedit et tristibus sánguinis póculum,
Dicens: Accipite quod trado vásculum,
Omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit,
Cujus officium committi vóluit,
Solis presbyteris, quibus sic cóngruit,
Ut sumant et dent céteris.
Panis angélicus fit panis hóminum;
Dat panis cáelicus figúris términum:
O res mirábilis, mandúcat Dóminum:
Pauper, servus, et húmilis.
Te, trina Déitas únaque, póscimus,
Sic nos tu visita, sicut te cólimus:
Per tuas sémitas duc nos quo téndimus:
Ad lucem quam inhábitas.
Amen.