Alléluia, alléluia, alléluia. (Refrain)
O filii et filiae,
Rex caeléstis, Rex glóriae,
morte surréxit hódie, alléluia.
* Alléluia.
Et mane prima sábbati,
Ad óstium monuménti
Accessérunt discipuli, alléluia.
* Alléluia.
Et Maria Magdaléne,
Et Jacóbi et Salóme,
Venérunt corpus úngere, alléluia.
* Alléluia.
In albis sedens Angelus
Praedixit muliéribus:
In Galiláea est Dóminus, alléluia.
* Alléluia.
Et Joánnes Apóstolus
Cucúrrit Petro citius,
monuménto venit prius, alléluia.
* Alléluia.
Discipulis adstántibus,
In médio stetit Christus,
Dicens: Pax vobis ómnibus, alléluia.
* Alléluia.
Ut intelléxit Didymus
Quia surréxerat Jesus,
Remánsit fere dúbius, alléluia.
* Alléluia.
Vide, Thoma, vide latus,
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incrédulus, alléluia.
* Alléluia.
Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit: Tu es Deus meus, alléluia.
* Alléluia.
Beáti qui non vidérunt
Et firmiter credidérunt,
Vitam aetérnam habébunt, alléluia.
* Alléluia.
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilátio,
Benedicámus Dóminio, alléluia.
* Alléluia.
De quibus nos humillimas
Devótas atque débitas
Deo dicámus grátias, alléluia.
* Alléluia.