"Freebies!"
Visit the new online stores
that offer a very large assortment of religious goods!
Order a copy
of the website!
Back To Home
Back To The Prayers Index
Back To Latin Prayers

RITUS EXORCIZANDI
OBSESSOS A DÆMONIO
(Rite Of Exorcism)

SACERDOS ab Ordinario delegatus, rite confessus, aut saltem corde peccata sua detestans, peracto, si commode fieri possit, Sanctissimo Missæ sacrificio, divinoque auxilio piis precibus implorato, superpelliceo et stola violacea indutus, et coram se habens obsessum ligatum, si sit periculum, eum, se et astantes communiat signo crucis, et aspergat aqua benedicta, et genibus flexis, aliis respondentibus, dicat Litanias ordinarias usque ad Preces exclusive. Postem dicat:

Ant. Ne reminiscáris, Dómini, delicta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
VI. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 53

Deus, in nómine tuo salvum me fac,
et virtúte tua age causam meam.

Deus, audi oratiónem meam;
áuribus pércipe verba oris mei.

Nam supérbi insurréxunt contra me, et violénti quasiérunt vitam meam;
non proposuérunt Deum ante óculos suos.

Ecce, Deus ádjuvat me,
óminus susténtat vitam meam.

Retórque malum in adversários meos,
et pro fidelitáte tua déstrue ilos.

Voluntárie sacrificábo tibi,
celebrábo nomen tuum, Dómine, quia bonum est.

Nam ex omni tribulatióne eripuit me,
et inimícos meos confúsos vidit óculos meus.

Glória Patri.

V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancillam tuam).
R. Deus meus, sperántem in te.

V. Esto ei, Dómini, turris fortitúdinis.
R. A fácie inimíci.

V. Nihil proficiat inimicus in eo (ea).
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.

V. Mitte ei, Dómine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuére eum (ea)

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

DEUS, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram; ut hunc fámulum tuum, quem (hanc fámulam tuam, quam) delictórum caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat.

DÓMINE sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui illum réfugam tyránnum et apóstatam gehénnae ígnibus deputásti, quique Unigénitum tuum in hunc mundum misísti, ut illum rugiéntem contéret: velóciter atténdem accélera, ut erípias hóminem ad imáginem et similitúdinem tuam creátum, a ruína et dæmónio meridiáno. Da, Dómine, terrórem tuum super béstiam, quæ extérminat vineam tuam. Da fidúciam servis tuis contra nequíssimum dracónem pugnáre fortíssime, ne contémnat sperántes in te, et ne dicat, sicut in Pharaóne, qui jam dixit: Deum non novi, nec Israël dimítto. Urgeat illum déxtera tua potens discédere a fámulo tuo N. (a fámula tua N.) +, ne diútius præsúmat captívum tenére, quem tu ad imáginem tuam fácere dignátus es, et in Fílio tuo redemísti: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Amen.

Deinde praecipiat daemoni hunc in modum:

PRAECÍPIO tibi, quicúmque es, spíritus immúnde, et ómnibus sóciis tuis hunc dei fámulum (hanc dei fámulam) obsidéntibus: ut per mystéria incarnatiónis, passiónis, resurrectiónis et ascensiónis Dómini nostri Jesu Christi, per missiónem Spíritus Sancti, et per advéntum ejúsdem Dómini nostri ad judicium, dicas mihi nomen tuum, die et horam éxitus tui, cum áliquo signo: et ut mihi Dei minístro licet indígno, prorsus in ómnibus obédias: neque hanc creatúram Dei, vel circunstántes, aut eórum bona ullo modo offéndas.

Deinde legantur super obsessum haec Evangelis, vel saltem unum.

Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Hæc dicens, signat se et obsessum in fronte, ore et pectore.

In princípio erat Verbum, etc ut supra.

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
(Mark 16:15-18)

IN ILLO témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fuérit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eius nocébit: super aegros manus impónent, et bene habébunt.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
(Luke 10:17-20)

IN ILLO témpore: Revérsi sunt septuagínta duo cum gáudio, dícentes at Jesum: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nóbis in nómine tuo. Et ait illis: Vidébant sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecci dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes, et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verumtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
(Luke 11:14-22)

IN ILLO témpore: Erat Jesus ejíciens daemónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset daemónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmóniorum éjicit dæmónia. Et álii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domu supra domum cadet. Si autem et sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum eius? Quia dícitis, in Beélzebub ejício dæmónia. Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia, filii vestri in quo ejíciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distribuet.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

OMNÍPOTENS Dómine, Verbum dei Patris, Christe Jesu, Deus et Dóminus univérsæ creatúræ: qui sanctis Apóstolis tuis dedísti potestátem calcándi super serpéntes et scorpiónes: qui inter cétera mirabílium tuórum præcépta dignátus es dícere: Dæmones effugáte: cujus virtúte motus tamquam fulgur de cælo sátanas cécidit: tuum sanctum nomen cum timóre et tremóre supplíciter déprecor, ut indigníssimo mihi servo tuo, data vénia ómnium delictórum meórum, constantem fidem, et potestátem donáre dignéris, ut hunc crudélem dæmonem, brácchii tui sancti munítus poténtia, fidéliter et secúrus aggrédiar: per te, Jesu Christe, Dómine Deus noster, qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.

Amen.

Deinde muniat se et obsessum signo crucis, imponat extremam partem stolæ collo ejus, et dextera manu sua capiti ejus imposita, constanter et magna cum fide dicat ea quae sequuntur:

V. Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ.
R. Vicit leo de tribu Juda, radix David.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et cleméntiam tuam supplex expósco: ut advérsus hunc, et omnem immúndum spíritum, qui vexat hoc plasma tuum, mihi auxilium præstáre dignéris. Per eúmdem Dóminum.

Amen.

Exorcismus

EXORCIZO te, immundíssime spíritus, omnis incúrsio adversárii, omne phantasma, omnis légio, in nómine Dómini nostri Jesu+Christi eradicáre, et effugáre ab hoc plásmate Dei +. Ipse tibi ímperat, qui te de supérnis cæaelórum in inferióra terræ demérgi præcépit. Ipse tibi ímperat, qui mari, ventis et tempestátibus imperávit. Audi ergo, et time, sátana, inimice fidei, hostis géneris humáni, mortis addúctor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malórum radix, fomes vitiórum, sedúctor hóminum, próditur géntium, incitátor invídiæ, origo avaritiæ, causa discórdiæ, excitátor dolórum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum Dóminum vias tuas pérdere? Illum métue, qui in Isaac immolátus est, in Joseph venúndatus, in agno occísus, in hómine crucifixus, deinde inférni triumphátor fuit. Sequentes crucis fiat in fronte obsessi. Recéde ergo in nómine Patris +, et Fílii +, et Spíritus + Sancti: da locum Spirítui Sancto, per hoc signum sanctæ + Crucis Jesu Christi Dómini nostri: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Amen.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

DEUS, cónditor et defénsor géneris humáni, qui hómine, ad imáginem tuam formásti: réspice super hunc fámulum tuum N., qui (hanc famulam tuam N., quæ) dolis immúndi spíritus appétitur, quem vetus adversárius, antíquus hostis terræ, formídinis horróre circúnvolat, et sensum mentis humánae stupóre defígit, terróre contúrbat, et metu trépidi timóris exágitat. Reppéle, Dómini, virtútem diáboli, fallacésque ejus insídias ámove: procul ímpius tentátor aufúgiat: sit nóminis tui signo + (in fronte) fámulus tuus munítus (fámula tua muníta) et in ánimo tutus (-a) et córpore. (Tres cruces sequentes fiant in pectori dæmoniaci). Tu péctoris + hujus intérna custódias. Tu víscera + regas. Tu + cor confirmes. In ánima adversatrícis potestátis tentaménta evanéscant. Da, Dómini, ad hanc invocatiónem sanctíssime nóminis tui grátiam, ut, qui hucúsque terrébat, térritus aufúgiat, et victus abscédat, tibíque possit hic fámulus tuus (hæc fámula tua) et corde firmátus (-a) et mente sincérus (a), débitum præbére famulátum. Per Dóminum.

Amen.

Exorcismus

ADJÚRO TE, serpens antíque, per júdicem vivórum et mortuórum, per factórem tuum, per factórem mundi, per eum, qui habet potestátem mitténdi te in gehénnam, ut ab hoc fámulo Dei N., qui (ab hac fámula Dei N., quæ) ad Ecclésiæ sinum recúrrit, cum metu, et exército furóris tui festínus discédas. Adjúro te íterum + (in fronte), non mea infirmitáte, sed virtúte Spíritus Sancti, ut éxeas ab hoc fámulo Dei N., quem (ab hac fámula Dei N., quam) omnípotens Deus ad imáginem suam fecit. Cede ígitur, cede non mihi, sed minístro Christi. Illius enim te urges potéstas, qui te Cruci suæ subjugávit. Illíus bráchium contremísce, qui, devíctis gemítibus inférni, ánimas ad lucem perdúxit. Sit tibi terror corpus hóminis + (in pectore), sit tibi formido imágo Dei + (in fronte). Non resístas nec moréris discédere ad hómine isto, quoniam complácuit discédere ab hómine isto, quóniam complácuit Christo in hómine habitáre. Et ne contemnéndum putes, dum me peccatórem nimis esse cognóscis. Imperat tibi Deus +. Imperat tibi majéstas Christi +. Imperat tibi Deus Pater +, ímperat tibi Deus Fílius +, ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus +. Imperat tibi sacramentum crucis +. Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et ceterórum Sanctórum +. Imperat tibi Mártyrum sanguis +. Imperat tibi continéntia Confessórum +. Imperat tibia pia Sanctórum et Sanctárum ómnio intercéssio +. Imperat tibi christiánæ fidei misteriórum virtus +. Exi ergo, transgréssor. Exi, sedúctor, plene omni dolo et fallácia, virtútis inimici, innocéntium persecútor. Da locum, diríssime, da locum, impiíssime, da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis: qui te spoliávit, qui regnum tuum destrúxit, qui te victum ligávit, et vasa tua dirípuit: qui te projécit in ténebras exterióres, ubi tibi cum minístris tuis érit præparatus intéritus. Sed quid truculéntis renitéris? Quid temerári e detréctas? Reus es omnipoténti Deo, cujus státua transgressus es. Reus es Fílio ejus Jesu Christo Dómino nostro, quem tentáre ausus es, et crucifígere præsumpsísti. Reus es humáno géneri, cui tuis persuasiónibus mortis venénum propinásti.

Adjuro ergo te, draco nequíssime, in nómine Agni + immaculáti, qui ambulávit super áspidem et basiliscum, qui conculcávit leónem et dracónem, ut discédas ab hoc hómine + (fiat signum crucis in fronte), discédas ab Ecclésia Dei + (fiat signum crucis super circunstantes): contremísce, et éffuge, invocáto nómini Dómini illíus, quem ínferi tremunt: cui virtútes cælórum, et Potestátes, et Dominatiónes subjéctæ sunt: quem Chérubim et Sérphim indeféssis vócibus laudant, dícentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Imperat tibi Verbum + caro factum. Imperat tibi natus + ex Vírgine. Imperat tibi Jesus + Nazarénus, qui te, cum discípulos ejus contémneres, elísum atque prostrátum exíre præcépit ab hómine: quo præsénte, cum te ab hómine separásset, nec porcórum gregem íngredi præsumébas. Recéde ergo nunc adjurátus in nómine ejus + ab hómine, quem ipse plasmávit. Durum est tibi velle resístere +. Durum est tibi contra stímulum calcitráre +. Quia quanto tárdius exis, tanto magis tibi supplícium crescit, quia non hómines contémnis, sed illum, qui dominátur vivórum et mortuórum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.

Amen.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

Deus cæli, Deus terræ, deus Angelórum, Deus Archangelórum, deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Vírginium, Deus, qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est álius Deus præter te, nec esse póterit verus, nisi tu, Creátor cæli et terrae, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; humíliter majestáti glóriæ tuæ súpplico, ut hunc fámulum tuum (hanc fámulam tuam) de immúndis spíritibus liberáre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Exorcismus

ADJÚRO ergo te, omnis immundíssime spíritus, omne phantásma, omnis incúrsio sátanæ, in nómini Jesu Christi + Nazaréni, qui post lavácrum Joánnis in desértum ductus est, et te in tuis sédibus vicit: ut, quem ille de limo terræ ad honórem gloriæ suæ formávit, tu désinas impugnáre: et in hómine miserábili non humánam fragilitátem, sed imáginem omnipoténtis Dei contremíscas. Cede ergo Deo +, qui te , et malítiam tuam in Pharaóne, et in exércitu ejus per Moysen servum suum in abýssum demérsit. Cede Deo +, qui te per fidelíssimum servum suum David de rege Saule spirituálibus cánticis pulsus fugávit. Cede Deo +, qui te in Juda Iscarióti proditóre damnávit. Ille enim te divínis + verbéribus tangit, in cujus conspéctu cum tuis legiónibus tremens et clamans dixísti: Quid nobis es tibi, Jesu, Fili Dei altíssii? Venísti huc ante tempus torquére nos? Ille te perpétuis flammis urget, qui in fine témporum dictúrus est impiés: Discédite a me, maledícti, in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo et ángelis ejus. Tibi enim, ímpie, et ángelis tuis vermes erunt, qui nunquam moriéntur. Tibi, et ángelis tuis inextinguíbile præparátur incendium: quia tu es prínceps maledícte homicídii, tu auctor incéstus, tu sacrilegórum caput, tu actiónum pessimárum magister, tu hæreticórum doctor, tu tortius obsc£nitatis invéntor. Exi ergo +, ímpie, exi +, sceleráte, exi cum omni fallácia tua: quia hóminem templum suum esse vóluit Deus. Sed quid diútius moráris hic? Da honórem Deo Patri + omnipoténti, cui omne genu fléctitur. Da locum Dómino Jesu + Christo, qui pro hómine sánguinem suum sacratíssimum fudit. Da locum Spíritui + Sancto, qui per beátum Apóstolum suum Petrum te maniféste stravit in Simóne mago; qui falláciam tuam in Ananía et Saphíra condemnávit; qui te in Heróde rege honórem Deo non dante percússit; qui te in mago Elyma per Apóstolum suum Paulum cæcitátis calígine pérdidit, et per eúndem de Pythonissa verbo ímperans exíre præcépit. Discéde ergo nunc +, discéde +, sedúctor. Tibi erémus sedes est. Tibi habitátio serpens est: humiliáre, et prostérnere. Jam non est différendi tempus. Ecce enim dominátor Dóminus próximat cito, et ignis ardébit ante ipsum, et præcédet, et inflammábit in circúitu inimícus ejus. Si enim hómines fefélleris. Deum non póteris irridére. Ille te ejécit, cujus óculis nihil occúltum est. Ille te expéllit, cujus virtúti univérsa subjécta sunt. Ille te exclúdit, qui tibi, et ángels tuis præparávit ætérnam gehénnam; de cujos ore exíbit gládius acútus: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sæculum per ignem.

Amen.

Prædicta omnia, quatenus opus sit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino liberatus.

Juvabi praeterea plurimum super obsessum sæpe repetere Pater noster, Ave Maria et Credo, atque hæc, quæ infra notantur, devote dicere.

Canticum Magníficat, ut supra; in fine Glória Patri.

Canticum Benedíctus, ut supra: in fine Glória Patri.

SYMBOLUM ATHANASIANUM

Quicúmque vult salvus esse,
ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:
Quam nisi quisqui íntegram inviolatámque serváverit,
absque dúbio in ætérnum períbit.
Fides autem cathólica hæc est:
ut unum Deum in Trinitátem in unitáte venerémur.
Neque confundéntes persónas,
neque substántiam separántes.
Alia est enim persóna Patris, ália Fílii,
ália Spíritus Sancti:
Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas,
æquális glória, coætérna majéstas.
Qualis Pater, talis Fílius,
talis Spíritus Sanctus.
Increátus Pater, increátus Filius,
increátus Spíritus Sanctus.
Imménsus Pater, imménsus Fílius,
imménsus Spíritus Sanctus.
ætérnus Pater, ætérnus Fílius,
ætérnus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres ætérni,
sed unus ætérnus.
Sicut non tres increáti, nec tres imménsi,
sed unus increátus, et unus imménsus.
Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius,
omnípotens Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipoténtes,
sed unus omnípotens.
Ita Deus Pater, Deus Fílius,
Deus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres Dómini:
sed unus est Dóminus.
Quia, sicut singillátim unamquánque persónam Deum ac
Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur:
ita tres Deos aut dóminus dícere cathólica religióne prohibémur.
Pater a nullo est factus:
nec creátus, nec génitus.
Fílius a Patre solo est:
non factus, nec creátus, sed génitus.
Spíritus Sanctus a Patre et Fílio:
non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii:
unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.
Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus:
sed totæ tres persónæ coaetérnæ sibi sunt et coæquáles.
Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est,
et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit.
Qui vult ergo salvus esse,
ita de Trinitáte séntiat.
Sed necessárium est ad ætérnam salútem,
ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat.
Est ergo fides recta, ut credámus et confiteámur,
quia Dóminus noster Jesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.
Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus: et homo est
ex substántia matris in sæculu natus.
Perfectus Deus, perféctus homo:
ex ánima rationále et humana carne subsístens.
æquália Patri secúndum divinitátem:
minor Patre secúndum humanitátem.
Qui, licet Deus sit et homo,
non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversióne divinitátis in carnem;
sed assumptióne humanitátis in Deum.
Unus omníno, non confusióne substántiæ,
sed unitáte persónæ.
Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo:
ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salúte nostra: descendit ad inferos:
tertia die resurréxit a mórtuis.
Ascendit at cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipoténtis:
inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Ad cujus advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis:
et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.
Et qui bona egérunt, ibunt in vitam aetérnam:
qui vero mala, in ignem ætérnum.
Hæc est fides cathólica,
quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit,
salvus esse non póterit.

Glória Patri.

Ps. 90 Qui degis in praesídio Altíssimi, ut supra (Psalterium).

Psalmus 67

Exsúrgit Deus, dissipántur inimíci ejus,
et fúgiunt qui odérunt eum, a fácie ejus.

Sicut dispérgitur fumus, dispérguntur, sicut díffluit cera ante ignem,
sic péreunt peccatóres ante Deum.

Justi autem lætántur, exsúltant in conspéctu Dei,
et delectántur in lætítia.

Cantáte Deo, psállite nómini ejus;
stérnite viam ei qui véhitur per desértum,

Cui nomen est Dóminus,
et exsultáte coram eo.

Pater orphanórum et tutor viduárum
Deus est in habitáculo sancto suo.

Deus domum parat derelíctis, edúcit captivos ad prosperitátem:
rebélles tantum degunt in tórrida terra.

Deus, cum exíres ante pópulum tuum,
cum incéderes per desértum,

Terra mota est, cæli quoque stillárunt ante Deum,
trémuit Sinai ante Deum, Deum Israël.

Plúviam copiósam demisísti, Deus, in hereditátem tuam,
et fatigátam tu refecísti.

Grex tuus habitávit in ea,
parásti eam in bonitáte tua páuperi, Deus.

Dóminus profert verbum;
læta nuntiántium multitúdo est magna:

"Reges, exercítuum fúgiunt, fúgiunt;
et incolae domus dívidunt prædam.

Dum quiescebátis inter caulas gregum, alæ colúmbæ nitébant argénto,
et pennæ ejus flavóre auri.

Dum Omnípotens illic dispergébat reges,
nives cecidérunt in Salmon!"

Montes excélsi sunt montes Basan,
clivósi montes sunt montes Basan:

Cur invidiósi aspícitis, montes clivósi, montem in quo habitáre plácuit Deo,
immo in quo habitábit Dóminus semper?

Currus Dei myríades sunt, mille et mille:
Dóminus de Sinai in sanctuárium venit.

Ascendísti in altum, duxísti captívus, accepísti in donum hómines,
vel eos qui nolunt habitáre apud Dóminum Deum.

Benedíctus Dóminus per síngulos dies:
portat ónera nostra Deus, salus nostra!

Deus noster est Deus qui salvat,
et Dóminus Deus dat evasiónem a morte.

Profécto, Deus confríngit cápita inimicórum suórum,
vérticem capillátum ejus qui ámbulat in delíctis suis.

Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcan,
redúcam e profúndo maris,

Ut intíngas pedem tuum in sánguine,
ut linguis canum tuórum sit pórtio ex inimícis".

Vident ingressum tuum, Deus,
ingressum Dei mei, regis mei, in sanctum:

Præcédunt cantóres, postrémi sunt citharoédi,
in médio puéllæ týmpana sonant.

"In coétibus festívis benedícite Deo.
Dómino vos, ex Israël nati".

Ibi est Benjamin, mínimus natu, præcédens eos, príncipes Juda cum turmis suis,
príncipes Zabulon, príncipes Néphtali.

Exsere, Deus, poténtiam tuam,
poténtiam, Deus, qui operáris pro nobis.

Propter templum tuum, quod est in Jerúsalem,
tibi ófferant reges múnera!

Increpa feram arúndinis,
turmam taurórum cum vítulis populórum,

Prostérnat se cum láminis argénti:
dissipa gentes quæ bellis lætántur.

Véniant magnátes ex Ægýpto,
Æthiópia exténdat manus suas ad Deum.

Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino,
qui véhitur per cælus, cælos antíquos!

Ecce, edit vocem suam, vocem poténtem:
"Agnóscite poténtiam Dei!"

Super Israël majéstas ejus,
et poténtia ejus in núbibus.

Timéndus est Deus e sancto suo, Deus Israël; ipse poténtiam dat et robur pópulo suo:
benedictus Deus:

Glória Patri.

Ps. 69 Páceat tibi, Deus, ut erípias me , ut supra; Ps. 53 Deus, in nómine tuo, ut supra; Ps. 117 Grátias ágite Dómino, ut supra (Psalterium).

Psalmus 34

Certa, Dómine, contra certántes mecum,
impúgna impugnántes me.

Apprehénde clípeum et scutum,
et exsúrge in auxilium meum.

Vibra lánceam et cóibe persequéntes me,
dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum".

Confundántur et erubéscant qui quarunt vitam meam,
cedant retrórsum et afficiántur pudóre qui cógitant mihi mala.

Sint velut pálea ante ventum,
cum ángelus Dómini pellet eos.

Sit via illórum tenebrósa et lúbrica,
cum ángelus Dómini insectábitur eos.

Nam sine causa tetendérunt mihi rete suum,
sine causa fodérunt fóveam vitæ meæ.

Véniat illis intéritus improviso, et rete, quod tetendérunt, cápiat ipsos;
in fóveam, quam fodérunt, ipsi cadant.

Anima autem mea exultábit in Dómino,
lætábitur de auxílio ejus.

Omnes vires meæ dicent: "Dómine, quis símilis tibi,
Qui éripis míserum a præpoténte,

míserum et páuperem a prædatóre".
Surrexúnt testes violénti:
quorum non eram cónscius, a me quærébant.

Retribuébant mihi mala pro bonis:
desolatiónem ánimæ meæ.

Ego autem, cum illi ægrotárent, induébar cilício, affligébam jejúnio ániman meam
et preces intra me fundébam.

Velut pro amíco, fratre meo, incedébam tristis,
velut qui luget matrem, maestus incurvábar.

Sed cum vacillárem ego, lætáti sunt et convenérunt,
convenérunt contra me percutiéntes inopinántem.

Dilaniábant me neque cessabánt, tentábant me, irridébant mihi
frendéntes contra me déntibus suis.

Dómine, quámdiu aspícies?
Éripe ánimam meam a rugiéntibus, a leónibus vitam meam.

Grátias agam tibi in cîtu magno,
in pópulo multo te laudábo.

Ne gáudeant de me inimíci mei injústi:
ne óculis ánnuant qui me odérunt sine causa.

Neque enim quae pacis sunt loquúntur,
et contra quiétu terrae fraudes meditántur.

Et dilátant contra me os suum,
dicunt:Vah! Vah! Óculis nostris vídimus!"

Vidísti, Dómine! Noli silére,
Dómine, noli esse procul a me!

Exspergícere et evígila ad defensiónem meam,
Deus meus et Dóminus meus, pro causa mea!

Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine;
Deus meus, ne læténtur de me!

Ne cógitent in corde suo: "Vah! Quod desiderávimus!"
ne dicant: "Devorávimus eum".

Confundántur et erubéscant omnes símul,
qui lætántur de malis meis;

Induántur confusióne et ignomínia,
qui se extóllunt contra me.

Exsúltent et læténtur qui favent causæ meæ,
et dicam semper:

"Magnificétur Dóminus,
qui favet salúti servi sui".

Et lingua mea enuntiábit justítiam tuam,
perpétuo laudem tuam.

Glória Patri.

Psalmus 30

Ad te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum;
in justítia tua libera me!

Inclína ad me aurem tuam,
festína, ut erípas me.

Esto mihi petra refúgii,
arx muníta ut salves me.

Nam tu es petra mea e arx mea,
et propter nomen tuum dedúces me et díriges me.

Edúces me e reti quod abscondérunt mihi,
quia tu es refúgium meum.

In manus tuas coméndo spíritum meum:
liberábis me, Dómine, Deus fidélis.

Odísti eos qui colunt idóla vana;
ego autem in Dómino confido.

Exsultábo et aletábor de miseratióne tua, quóniam respexísti misériam meam,
adjuvísti in angústiis ánimam meam,

Nec tradidísti me in manum inimíci,
sed statuísti in loco spatióso pedes meos.

Miserére mei, Dómine, quia in angústiis sum;
mæróre tabéscit óculus meus, ánima mea et corpus meum.

Etenim aerúmnâ consúmitur vita mea,
et anni mei gémitu.

Defécit in afflictióne robur meum,
et ossa mea tabuérunt.

Omnibus inimícis meis factus sum oppróbrium, vicinis meis ludibrium, et terror notis meis;
qui foris vident me, aufúgiunt a me.

Oblivióne éxcidi ex corde, quasi mórtuus,
factus tamquam vas confráctum.

Etenim audívi síbilum multórum - terror est úndique!
conveniéntes simul contra me, vitam meam auférre meditáti sunt.

Ego autem in te confido, Dómine;
dico: Deus meus es tu.

In mano tua sortes meæ:
éripe me de manu inimicórum meórum et a persequéntibus me.

Serénum præbe vultum tuum servo tuo,
salva me in misericórdia tua.

Dómine, ne confúndar, quia invocávi te;
confundántur ímpii, conticéscant, acti ad ínferos.

Muta fiant lábia mendácia,
Quæ loquúntur contra justum insolénter in supérbia et contémptu.

Quam magna est bónitas tua, Dómine,
quam reservásti timéntibus te,

Quam præstas confugiéntibus ad te,
in conspéctu hóminum.

Prótegis eos protectiónes vultus tui
a conspiratióne virórum,

Occúltas eos in tentório
a júrgio linguárum.

Benedíctus Dóminus, quia mirábilem præbuit mihi
misericórdiam suam in urbe muníta.

Ego autem dixi in trepidatióne mea:
"Abscíssus sum a conspéctu tuo".

Tu vero audísti vocem obsecratiónis meæ,
cum clamárem ad te.

Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus!
fidéles consérvat Dóminus.

Sed retríbuit abundánter
agéntibus supérbe.

Confortámini et roborétur cor vestrum
omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri.

Psalmus 21

Deus meus, deus meus, quæ me dereliquísti?
Longe abes a précibus, a verbis clamóris mei.

Deus meus, clamo per diem, et non exáudis,
et nocte, et non atténdis ad me.

Tu autem in sanctuário hábitas,
laus Israël.

In te speravérunt patres nostris,
speravérunt et liberásti eos;

Ad te clamavérunt et salvi facti sunt,
in te speravérunt et non sunt confúsi.

Ego autem sum vermis et non homo,
oppróbrium hóminum et despéctio plebis.

Omnes vidéntes me derídent me,
didcúnt lábia, ágitant caput:

"Confídit in Dómino: líberet eum,
erípiat eum, si díligit eum".

Tu útique duxísti me inde ab útero;
secúrum me fecísti ad úbera matris meæ.

Tibi tráditus sum inde ab orti,
ab útero matris meæ Deus meus es tu.

Ne longe stéteris a me, quónian tríbulor;
prope esto: quia non est adjútor.

Circúmstant me juvénci multi,
tauri Basan cingunt me.

Apériunt contra me os suum,
sicut leo rapax et rúgiens.

Sicut aqua effúsus sum,
et disjúncta sunt ómnia ossa mea;

Factum est cor meum tamquam cera
liquéscit in viscéribus meis.

Aruit tamquam testa guttur meum et lingua mea adhæret fáucibus meis,
et in púlverem mortis deduxísti me.

Etenim circúmstant me canes multi,
catérva male agéntium cingit me.

Fodérunt manus meas et pedes meos,
dinumeráre possunt ómnia ossa mea.

Ipsi vero aspíciunt et vidéntes me lætántur; dívidunt sibi induménta mea,
et de vesta mea mittunt sortem.

Tu autem, Dómine, ne longe stéteris:
auxílium meum, ad juvándum me festina.

Eripe a gládio ánimam meam,
et de manu canis vitam meam;

Salva me ore leónis
et me míserum a córnibus bubalórum.

Enarrábo nomen tuum frátribus meis,
in médio cîtu laudábo te.

"Qui timétis Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Jacob, celebráte eum:
timéte eum, omne semen Israël.

Neque enim sprevit nec nec fastidívit misériam míseri; neque abscóndit fáciem suam ab eo
et, dum clamávit ad eum, audívit eum".

A te venit laudátio mea in cîtu magno,
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.

Edent páuperes et saturabúntur; laudábunt Dóminum, qui quærunt eum:
"vivant corda vesta in sæcula".

Recordabúntur et converténtur et ad Dóminum
univérsi fines terræ;

Et procúmbent in conspéctu ejus
univérsæ famíliæ géntium,

Quóniam Dómini est regnum,
et ipse dominátur in géntibus.

Eum solum adorábunt omnes qui dórmiunt in terra,
coram eo curvabúntur omnes, qui descéndunt in púlverem.

Et ánima mea ipse vivet
semen meum sérviet ei,

Narrábit de Dómino generatióni ventúræ,
et annuntiábunt justítiam ejus pópulo, qui nascétur: "Hæc fecit Dóminus".

Glória Patri.

Psalmus 3

Dómini, quam multi sunt qui tríbulant me,
multi insúrgunt advérsum me!

Multi sunt qui de me dicunt:
"Non est salus ei in Deo".

Tu autem, Dómine, clípeus meus es,
glória mea, qui érigis caput meum.

Voce mea ad Dóminum clamávi,
et exaudívit me de monte sancto suo.

Ego decúbui et obdormívi:
exsurréxi, quia dóminus susténtat me.

Non timébo mília pópuli,
Quæ in circúitu contra me consístunt.

Exsúrge, Dómine!
Salvum me fac, Deus meus!

Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi,
dentes peccatórum confregísti.

Penes Dóminum est salus:
Super pópulum tuum sit benedíctio tua!

Glória Patri.

Psalmus 10

Ad Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ:
"Tránsvola in montem sicut avis!

Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum,
ut sagíttent in obscúro rectos corde.

Quando fundaménta evertúntur,
justus quid fácere valet?"

Dóminus in templo sancto suo;
Dóminus in cælo sedes ejus.

Oculi ejus respíciunt,
pálpebræ ejus scrutántur fílios hóminum.

Dóminus scrutátur justum et ímpium;
qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima ejus.

Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur;
ventus æstuans pars cálicis eórum.

Nam justus est Dóminus, justítia díligit;
recti vidébunt fáciem ejus.

Glória Patri.

Psalmus 12

Quoúsque, dómine, obliviscéris mei omníno?
quoúsque abscóndes fáciem tuam a me?

Quoúsque volvam dolóres in ánima mea,
mærórem in corde meo cotídie?

Quoúsque se extóllet inimícus meus super me?
réspice, exáudi me, Dómine, Deus meus!

Illústra óculos meos, ne obdórniam in morte,
ne dicat inimícus meus: "devíci eum";

Ne exsúltent adversárii mei, quod corrúerim:
cum confísus sim in misericórdia tua.

Exsúltet cor meum de auxílio tuo;
cantem Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Glória Patri.

ORATIO POST LIBERATIONEM

ORÁMUS te, Deus omnípotens, ut spíritus iniquitátis ámplius non hábeat potestátem in hoc fámulo tuo N. (hac fámula tua N.), sed ut fúgiat, et non revertátur: ingrediatur in eum (eam), Dómine, te jubénte, bónitas et pax Dómini nostri Jesu Christi, per quem redémpti sumus, et ab omni malo non timeámus, quia Dóminus nobiscum est: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculorum.

Amen.

EXORCISMUS IN SATANAM
ET ANGELOS APOSTATICOS

Sequens exorcismus recitari potest ab Episcopis, nec non a Sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad id auctoritatem habeant.

In nómine Patris, et Fílii, et Spiritus Sancti.

Amen.

Ad S. Michaëlem Archangelum

Precatio

PRINCEPS gloriosíssime, cæléstes milítiæ, sancte Michaël Archángele, defénde nos in prælio adversus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in celéstibus. Veni in auxilium hóminum; quos Deus ad imágines similitúdines suæ feceit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno. Te custódem et patrónum sancta veneratur Ecclésia; tibi trádidit Dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas. Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne ultra váleat captivos tenére hómines, et Ecclésia nocére. Offer nostras preces in conspéctu Altíssimi, ut cito antícipent nos misericórdiæ Dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum qui est diábolus et sátanas, et ligátum mittas in abyssum, ut nun sedúcat ámplius gentes.

Exorcismus

IN NÓMINE Jesu Christi Dei et Dómini nostri, intercedénte immaculáta Vírgine Dei Genetrice María, beáto Michaéle Archángelo, beátis Apóstolis Petro et Paulo et ómnibus Sanctis, et sacra ministérii nostri auctoritáte confisi, ad infestatiónes diabólicæ fraudis repelléndas secúri aggrédimur.

Psalmus 67

EXSÚRGAT Deus, et dissipéntur inimici ejus, et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.
Sicut déficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.

Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ.
Vicit Leo de tribu Juda, radix David.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
Quemádmodum sperávimus in te.

EXORCIZÁMUS te, omnis immúnde spíritus, omni satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversárii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómini et virtúte Dómini nostri Jesu + Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretióso divíni Agni sánguini redémptis +. Non ultra áudeas, serpens callidíssime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei electos excútere et cribráre sicut tríticum +. Imperat tibi Deus altíssimus +, cui in magna tua supérbia te símililem habéri adhuc præsúmis; qui omnis hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre. Imperat tibi Deus Pater +; ímperat tibi Deus Fílius +; ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus +. Imperat tibi Christus, ætérnum Dei Verbum caro factum +, qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem; qui Ecclésiam suam ædificávit supra firmam petram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitrúras edixit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad consumatiónem sæculi. Imperat tibi sacraméntum Crucis +, omniúnque christiánæ fídei Mysteriórum virtus +. Imperat tibi excélsa Dei Génetrix Virgo Maria +, quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ Conceptiónis in sua humilitáte contrivit. Imperat tibi fides sactórum Apostolórum Petri et Pauli ceterorúnque Apostolórum +. Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio +.

Ergo, draco maledicte et omnis légio diabólica adjurámus te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui sic diléxit mundum, ut Filium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnæ: cessa decípere humánas creatúras, eisque æternæ perditiónis venénum propináre: désine Ecclesiæ nocére et ejus libertáti láqueos injícere. Vade, sátana, invéntor et magister omnis fallaciæ, hostis humánæ salútis. Da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis; da locum Ecclesiæ uni, sanctæ, cathólicæ, et Apostólicae, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo. Humiliáre sub potenti manu Dei; contremísce et éffuge, invocato a nobis sancto et terríbili Nómini Jesu, quem ínferi tremunt, cui Virtútis cælórum et Potestátes et Dominatiónes subjéctæ sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

I. Dómine, exaúdi oratiónem meam.
A. Et clamor meus ad te véniat.
B. Dóminus vobíscum.
C. Et cum spíritu tuo.

Orémus Oratio

Deus cæli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Virginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia not est Deus præter te, nec esse potest nisi tu, créator ómnium visibílium et invisibílium, cujus regni non erit finis: humíliter majestati glóriæ tuæ suplicámus, ut ab omni infernálium spirítuum potestáte, láqueo deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Ab insídiis diáboli, libera nos, Dómine.

Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire, te rogámus, audi nos.

Ut inimícus sanctæ Ecclésiae humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.

Et aspergatur locus aqua benedicta. +




Main Index







Copyright © Catholic Doors Ministry