Alléluia, alléluia, alléluia. (Refrain) O filii et filiae, Rex caeléstis, Rex glóriae, morte surréxit hódie, alléluia. * Alléluia. Et mane prima sábbati, Ad óstium monuménti Accessérunt discipuli, alléluia. * Alléluia. Et Maria Magdaléne, Et Jacóbi et Salóme, Venérunt corpus úngere, alléluia. * Alléluia. In albis sedens Angelus Praedixit muliéribus: In Galiláea est Dóminus, alléluia. * Alléluia. Et Joánnes Apóstolus Cucúrrit Petro citius, monuménto venit prius, alléluia. * Alléluia. Discipulis adstántibus, In médio stetit Christus, Dicens: Pax vobis ómnibus, alléluia. * Alléluia. Ut intelléxit Didymus Quia surréxerat Jesus, Remánsit fere dúbius, alléluia. * Alléluia. Vide, Thoma, vide latus, Vide pedes, vide manus, Noli esse incrédulus, alléluia. * Alléluia. Quando Thomas Christi latus, Pedes vidit atque manus, Dixit: Tu es Deus meus, alléluia. * Alléluia. Beáti qui non vidérunt Et firmiter credidérunt, Vitam aetérnam habébunt, alléluia. * Alléluia. In hoc festo sanctissimo Sit laus et jubilátio, Benedicámus Dóminio, alléluia. * Alléluia. De quibus nos humillimas Devótas atque débitas Deo dicámus grátias, alléluia. * Alléluia.